1 Corinthiens 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Corinthiens 5:6-13

6Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?

7Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.

8Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ : sed in azymis sinceritatis et veritatis.

9Scripsi vobis in epistola : Ne commisceamini fornicariis :

10non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.

11Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.

12Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ?

13nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

Lire 1 Corinthiens 5 en entier

Commentaires sur 1 Corinthiens 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project