Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 15:44-53
44seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
45Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
46Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
47Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.
48Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.
49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
50Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
51Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
Commentaires sur 1 Corinthiens 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires