Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 14:9-19
9Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.
10Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.
11Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.
12Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
13Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.
16Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.
17Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
18Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
19Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.
Commentaires sur 1 Corinthiens 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires