1 Corinthiens 12
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Corinthiens 12:18-26

18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?

20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

21Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.

22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :

23et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.

24Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,

25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.

26Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

Lire 1 Corinthiens 12 en entier

Commentaires sur 1 Corinthiens 12

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project