Vulgate clémentine (latin)
1 Corinthiens 11:17-22
17Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
19Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
20Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
21Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
22Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
Commentaires sur 1 Corinthiens 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires