1 Chroniques 26
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 26:2-14

2Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,

3Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.

4Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,

5Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.

6Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.

7Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.

8Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

9Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.

10De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),

11Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.

12Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.

13Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.

14Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.

Lire 1 Chroniques 26 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 26

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project