Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 21:7-17
7Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël.
8Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
9Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens :
10Vade, et loquere ad David, et dic ei : Hæc dicit Dominus : Trium tibi optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
11Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Hæc dicit Dominus : Elige, quod volueris :
12aut tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere ; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël : nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
13Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustiæ premunt : sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
14Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël : et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
15Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam : cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali : et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi.
16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem : et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
17Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus ? ego, qui peccavi ? ego, qui malum feci ? iste grex, quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei : populus autem tuus non percutiatur.
Commentaires sur 1 Chroniques 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires