Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 2:9-18
9Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.
10Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
11Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
12Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
14quartum Nathanaël, quintum Raddai,
15sextum Asom, septimum David.
16Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
17Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
18Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
Commentaires sur 1 Chroniques 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires