Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 2:50-55
50Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
51Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
52Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
53Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
54Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :
55cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
Commentaires sur 1 Chroniques 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires