Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 2:25-33
25Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
26Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
27Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
28Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
29Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.
30Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
31Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
32Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
33Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
Commentaires sur 1 Chroniques 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires