1 Chroniques 16
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 16:23-33

23Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus :

24narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus.

25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.

26Omnes enim dii populorum idola : Dominus autem cælos fecit.

27Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.

28Afferte Domino, familiæ populorum : afferte Domino gloriam et imperium.

29Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.

30Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.

31Lætentur cæli, et exsultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.

32Tonet mare et plenitudo ejus ; exsultent agri, et omnia quæ in eis sunt.

33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.

Lire 1 Chroniques 16 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 16

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project