1 Chroniques 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 11:1-9

1Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.

2Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.

3Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.

4Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.

5Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,

6dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.

7Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.

8Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.

9Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.

Lire 1 Chroniques 11 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project