Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 1:28-42
28Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.
29Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
30et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
31Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.
32Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.
33Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.
34Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
35Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.
36Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
37Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.
38Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
39Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
40Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.
41Filii Dison : Hamram, et Eseban, et Jethran, et Charan.
42Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
Commentaires sur 1 Chroniques 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires