Vulgate clémentine (latin)
Zacharie 7:11-14
11Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
12Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum : et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
13Et factum est sicut locutus est, et non audierunt : sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
14Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt : et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens : et posuerunt terram desiderabilem in desertum.
Commentaires sur Zacharie 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires