Vulgate clémentine (latin)
Zacharie 4:6-10
6Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.
8Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
9Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
10Quis enim despexit dies parvos ? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
Commentaires sur Zacharie 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires