Vulgate clémentine (latin)
Tite 3:7-15
7ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
8Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
9Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
10Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
11sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
13Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
14Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
15Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Commentaires sur Tite 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires