Vulgate clémentine (latin)
Cantique des Cantiques 8:1-8
1Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?
2Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
3Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
4Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
5Chorus Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sponsus Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
6Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
7Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
8Chorus Fratrum Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?
Commentaires sur Cantique des Cantiques 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires