Vulgate clémentine (latin)
Romains 9:4-8
4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :
5quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ :
7neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :
8id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
Commentaires sur Romains 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires