Romains 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 8:35-39

35Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?

36(Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die : æstimati sumus sicut oves occisionis.)

37Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

38Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,

39neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

Lire Romains 8 en entier

Commentaires sur Romains 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project