Romains 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 15:30-33

30Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,

31ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,

32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.

33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.

Lire Romains 15 en entier

Commentaires sur Romains 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project