Vulgate clémentine (latin)
Romains 15:25-28
25Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.
26Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.
27Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.
28Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.
Commentaires sur Romains 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires