Vulgate clémentine (latin)
Apocalypse 14:14-20
14Et vidi : et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
15Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem : Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ.
16Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.
17Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam.
18Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem : et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens : Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ : quoniam maturæ sunt uvæ ejus.
19Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum :
20et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.
Commentaires sur Apocalypse 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires