Vulgate clémentine (latin)
Psaumes 81:5-8
5Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.
6Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.
Commentaires sur Psaumes 81
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires