Vulgate clémentine (latin)

Psaumes 118:93

93In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.

Contexte de Psaumes 118:93

91Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. 92Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. 94Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi. 95Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.

Lire Psaumes 118 en entier

Commentaires sur Psaumes 118

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project