Proverbes 22
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Proverbes 22:17-24

17Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium : appone autem cor ad doctrinam meam,

18quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis :

19ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.

20Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia :

21ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.

22Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta :

23quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.

24Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso :

Lire Proverbes 22 en entier

Commentaires sur Proverbes 22

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project