Proverbes 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Proverbes 2:16-22

16Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,

17et relinquit ducem pubertatis suæ,

18et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.

19Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.

20Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias :

21qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;

22impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.

Lire Proverbes 2 en entier

Commentaires sur Proverbes 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project