Vulgate clémentine (latin)
Philippiens 4:10-18
10Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
11Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
12Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
13Omnia possum in eo qui me confortat.
14Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
15Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
16quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
18Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
Commentaires sur Philippiens 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires