Vulgate clémentine (latin)
Nombres 8:8-12
8tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :
9et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.
10Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.
11Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.
12Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
Commentaires sur Nombres 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires