Nombres 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 4:8-14

8extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.

9Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt :

10et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.

11Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.

12Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.

13Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,

14ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.

Lire Nombres 4 en entier

Commentaires sur Nombres 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project