Vulgate clémentine (latin)
Nombres 4:5-8
5ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
6et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
7Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt :
8extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.
Commentaires sur Nombres 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires