Nombres 31
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 31:25-39

25Dixit quoque Dominus ad Moysen :

26Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :

27dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.

28Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,

29et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.

30Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

31Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.

32Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,

33boum septuaginta duo millia,

34asinorum sexaginta millia et mille :

35animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.

36Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :

37e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :

38et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :

39de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :

Lire Nombres 31 en entier

Commentaires sur Nombres 31

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project