Nombres 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 3:40-51

40Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

41Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.

42Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :

43et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.

44Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

45Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.

46In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,

47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :

48dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.

49Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,

50pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :

51et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.

Lire Nombres 3 en entier

Commentaires sur Nombres 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project