Vulgate clémentine (latin)
Nombres 3:29-38
29et castrametabuntur ad meridianam plagam.
30Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :
31et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
32Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.
33At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :
34omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
35Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.
36Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :
37columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
38Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.
Commentaires sur Nombres 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires