Vulgate clémentine (latin)
Nombres 3:27-32
27Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.
28Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
29et castrametabuntur ad meridianam plagam.
30Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :
31et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
32Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.
Commentaires sur Nombres 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires