Nombres 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 3:18-26

18Filii Gerson : Lebni et Semei.

19Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.

20Filii Merari : Moholi et Musi.

21De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :

22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.

23Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,

24sub principe Eliasaph filio Laël.

25Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,

26ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.

Lire Nombres 3 en entier

Commentaires sur Nombres 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project