Nombres 28
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 28:16-29

16Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,

17et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.

18Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

19Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

20et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,

21et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.

22Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,

23præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.

24Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.

25Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.

26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

28atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,

29per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,

Lire Nombres 28 en entier

Commentaires sur Nombres 28

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project