Vulgate clémentine (latin)
Nombres 1:47-51
47Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis.
48Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
49Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël :
50sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.
51Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.
Commentaires sur Nombres 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires