Nahum 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nahum 3:8-13

8Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus ? aquæ in circuitu ejus ; cujus divitiæ, mare ; aquæ, muri ejus.

9Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo.

10Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem : parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.

11Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta : et tu quæres auxilium ab inimico.

12Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis : si concussæ fuerint, cadent in os comedentis.

13Ecce populus tuus mulieres in medio tui : inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos.

Lire Nahum 3 en entier

Commentaires sur Nahum 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project