Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 7:25-29
25et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
26Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :
27et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
28Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
29Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.
Commentaires sur Matthieu 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires