Matthieu 27
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 27:39-49

39Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,

40et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.

41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :

42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :

43confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.

44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

45A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.

46Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?

47Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.

48Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.

49Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.

Lire Matthieu 27 en entier

Commentaires sur Matthieu 27

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project