Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 26:23-29
23At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
25Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
27Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
29Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Commentaires sur Matthieu 26
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires