Matthieu 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 24:29-51

29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :

30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.

31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.

32Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :

33ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.

34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.

36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.

37Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :

38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,

39et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.

40Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.

41Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.

42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

43Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

44Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?

46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.

47Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :

49et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :

50veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :

51et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.

Lire Matthieu 24 en entier

Commentaires sur Matthieu 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project