Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 22:37-46
37Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38Hoc est maximum, et primum mandatum.
39Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
41Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
42dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
43Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
44Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
45Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
46Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Commentaires sur Matthieu 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires