Matthieu 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 21:28-44

28Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.

29Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.

30Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :

31quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.

32Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

33Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

34Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.

35Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

37Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.

38Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.

39Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.

40Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?

41Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

42Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?

43Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

44Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.

Lire Matthieu 21 en entier

Commentaires sur Matthieu 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project