Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 19:21-27
21Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
22Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
23Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
24Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
25Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?
26Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.
27Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ?
Commentaires sur Matthieu 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires