Matthieu 14
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 14:22-33

22Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

23Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :

24navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.

25Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.

26Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.

27Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.

28Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.

29At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.

30Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.

31Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?

32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.

Lire Matthieu 14 en entier

Commentaires sur Matthieu 14

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project