Vulgate clémentine (latin)
Marc 5:40-43
40Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
41Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
42Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
43Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.
Commentaires sur Marc 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires