Vulgate clémentine (latin)
Marc 2:2-12
2et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
3Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
4Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
5Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
6Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :
7Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
8Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?
9Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?
10Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
11tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
12Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
Commentaires sur Marc 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires