Vulgate clémentine (latin)
Marc 16:1-11
1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
2Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
3Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
4Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
5Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
7Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
8At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.
9Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
10Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
Commentaires sur Marc 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires