Vulgate clémentine (latin)
Marc 14:18-23
18Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
19At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
20Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
21Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
22Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
23Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
Commentaires sur Marc 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires